cum vicus Druzius Hadr, qui in provincia Syriaca meridiana Kunaetra Collibus Golan ab Israel occupatis vicina situs est, bello Syriaco centum martyres et amplius optulerit, nomina in archivo posteris tradidi. nunc vitam scribo martyris qui Manhal Ahmad Hassoun dicitur et ex maiori vici domo processit et eodem die quo alius martyr qui ex eodem vico ortus ad Factionem Dei pertinuerat, occisus est. sciat lector notitiam per 'tabulam martyris' quae in libello locali apparuit et mihi a quodam familiari data est relatam esse.
tabula martyris CXVI
a.d. III Nonas Novembres anno MMXVII
nomen: Manhal Ahmad Hassoun
vir XXXII annorum.
locus martyrii: Hadr
status socialis: maritus
numerus liberorum: unus
labor: "centurio honorarius" in exercito Arabico Syriaco.
compendium quod de vita martyris agitur
vir in vico Hadr natus et nutritus, in scholis eius adeo instructus est ut studia superiora in collegio legis sub Universitate Damascena posito perfecerit.
cum discrimen Syriacum incohasset, in copias auxiliares duos annos ingressus se ad Exercitum Arabicum Syriacum transtulit ut militiam obligatoriam susciperet, in qua tres annos usque ad diem martyrii remansit.
cum multis in proeliis per patriae campos pugnaret, particeps etiam erat pluribus in proeliis quae prope vicum eius Hadr gerebantur.
cum martyrio coronatus esset, proximo die primus infans familiae donatus est. itaque parvulus ob patris honorem sui "Manhal" nominatus est.
hic in loco qui Aldalafa dicitur mortuus, in proelio Dignitatis cecidit.