cum decorum sit indigenas qui diversis in regionibus Syriae habitant hortari ut suorum de locorum rebus scribant, vobis praesento opusculum ab amico scriptum qui e oppido pristino Druzio quod "Cor Amygdali" appellatur, ortus est. quod oppidum in regione Montis Alsumac, quae in partibus Idlib septentrionalibus est, situm, deiecta gubernationis Syrae potestate, nunc possidet factio armata nomine Hayat Tahrir Alsham, quae latine "concilium liberationis Syriae" interpretatur.
opusculum amici mei
Cor Amygdali anno MMXIX
hoc oppidum pulchrum, in parte Syriae septentrionali occidentali situm, cum ad Idlib provinciam pertinens a Turciae finibus, quinque passuum milibus interpositis, distet, sub administratione regionis Harem iacet, cuius territorium "Cavcania" dicitur. sunt in oppido CCC domus rurales, in quibus resident tres milia incolarum. qui cum indigenae Druzii essent, nunc tamen in eo habitant multi Syri e provinciis Dayr Alzor et Raca et Alapia et Emesa et Hama fugati, migrantibus Turcistaniis et Uzbeciis et Tajiciis additis. plurimi e indigenis propter bellum fugerunt.
plerique, in agricultura laborantes olivasque colentes, pauperes sunt, quamquam invenitur schola elementaria cum schola media et valetudinario. qui tamen paucitate aquae patiuntur quod difficile est etiam illas quas portant vehicula aquas emere. est in oppido id quod electricitatem generat.
sic nominatur oppidum ob "Castellum Amygdali," nam erat iuxta ecclesiam amygdalus, sed quid nomen oppidi Romanum fuerit, ignoratur.
in hoc oppido in summo Monte Alala (qui Mons Alanvar aut Mons Alsumac nominabatur) sito diversi flores naturales florent, inter quos inveniuntur amygdali et fici. incolae autem indole bona et simplici et liberalitate et amore, quae hospitibus exhibent, clarissimi, oves caprasque pascunt.
cum oppidum hieme frigida affligatur, vere tamen omnes colores in eius terra invenies. aer aestatis optimum.
anno MMXV accidit caedes, in qua XXXI agricolae innoxii a quibusdam hominibus qui negant plurimos e illis qui affirmant se religionem Mahometanam sequi Mahometanos esse, necati sunt.
habentur e multis incolis qui in Phoeniciam et Suvaydam et Jaramanam migraverunt, operarii gubernationis et voluntarii.
anno MDCCCXII, coactae sunt multae familiae, oppido relicto, Damascum migrare.
et circa oppidum inveniuntur sex oppida antiqua cum viginti saxis quibus gens antiqua olei exprimendi causa utebatur.